II. 10. Lesbiis digna. xliii

Λεσβίων ἄξια, id est Lesbiis digna. De rebus irritis dicebatur ob id, ut conjicio, quod Lesbii ob vanitatem vulgo male audirent. Fortassis non male quadrarit et in sordidos atque impuros ; nam haec etiam nota quondam illis inusta est. Unde λεσβιεῖν dictum pro eo, quod est polluere et conspurcare. Aristophanes :

Μέλλουσαν ἤδη λεσβιεῖν τοὺς ξυμπότας,

id est

Spurcabit ac jam polluet convivium.

Index Adagiorum