II. 10. Lignum tortum haud unquam rectum. xlii

Ξύλον ἀγκύλον οὐδέποτ᾿ ὀρθόν,

id est

Nunquam rectum tortile lignum.

Hemistichium heroici carminis et hoc. Distorta pravaque ingenia vix unquam ad bonam frugem traducuntur. Qui semel inveteravit in vitiis, raro fit, ut ad bonam mentem redeat. Effertur et ad hunc modum : Τὸ ξύλον σκαμβὸν οὐδέποτ᾿ ὀρθόν, id est Lignum pravum nunquam rectum. Usurpavit Galenus libro De pulsuum differentia quarto : Ἐκείνοις μὲν οὐδὲν ἀποκρινόμενοι, πρὸς δὲ ἡμᾶς αὐτοὺς λέγοντες τὸ τοῦ κωμικοῦ, ὡς οὔτε στρεβλὸν ὀρθοῦται ξύλον οὔτε γεράνδρυον μετατεθὲν μοσχεύεται, id est Illis quidem nihil respondentes, caeterum apud nos ipsos dicentes illud e comoedia, quod nec tortum lignum fit rectum nec arbor annosa, si transferatur, emittit stolones. Hic pro ἡμᾶς excusum erat ὑμᾶς, pro γεράνδρυον γερύανδρον. Id admonuisse referebat, ne quis hanc scripturam corrumperet. Posterius hoc proverbium ante recensuimus. Horatius metaphoram unde ducta sit, ostendit,

Naturam, inquiens, expellas furca, tamen usque recurrit.

Indicat enim ductam esse ab iis, qui furca admota conantur arboris distortae vitium emendare. Confirmat hoc et sententia proverbialis :

Φύσιν πονηρὰν μεταβαλεῖν οὐ ῥᾴδιον,

id est

Ingenia prava vertere haud proclive sit.

Index Adagiorum