II. 10. Lutum sanguine maceratum. xxxix

Theodorus Gadareus Tiberii Caesaris in arte rhetorica praeceptor perspiciens in eo adhuc adulescente saevitiam quandam cum ingenii stupore conjunctam inter objurgandum illum subinde vocare solet πηλὸν αἵματι συμπεφυρμένον, id est lutum sanguine maceratum, luto tarditatem innuens, sanguine crudelitatem. Auctor Suetonius. Non omnino dissimile, quod scurra quispiam Athenis jecit in Syllam : Συκάμινόν ἐσθ᾿ ὁ Σύλλας ἀλφίτῳ πεπασμένον, id est Morum est Sylla farina variegatum. Quod enim Plutarchus dixit, συκάμινον, interpres vertit morum. Notavit autem formam Syllae, in cujus facie alioqui candida sublucebat rubor non perpetuus, sed veluti maculis inspersis.

Index Adagiorum