II. 10. Lydio more. xxxvii

Λυδίῳ νόμῳ, id est Lydia lege sive Lydia cantione. Convenit, quoties ariolatur aliquis et auguriis divinationibusque servit. Hac enim superstitione Lydi laborasse feruntur. Allusit ad harmoniae genus, quod Lydium dicitur ; nam et magorum preces incantamenta vocantur et carmina. Meminit Diogenianus et item Hesychius, putans idem esse Λυδίῳ νόμῳ ac si dicas Μυσῷ νόμῳ, quod Mysi profecti sint a Lydis, et ipsi divinationibus deditissimi. Addit aliam causam, quod Lydi flammeis muliebribus soleant ornare capita, unde quadrare videtur in effoeminatos. Atqui si nobis quoque divinare licet, Lydi curribus et equitatu valuisse leguntur ; ita Λύδιος νόμος idem erit cum eo, qui apud Suidam dicitur ἁρμάτιος νόμος sive ἁρμάτιον μέλος, ita dictum, quod primum inventum sit de Hectore, qui curru trahebatur, ut narrat Homerus.

Index Adagiorum