II. 10. Mali thripes, mali ipes. xxxv

Κακὰ μὲν θρῖπες, κακὰ δὲ ἶπες, id est Mala quidem thripes, mala rursus ipes. De duplici malo dici solitum, ut non magni referat, utrum elegeris. Thrips enim Graecis vermiculus est, qui lignis innascitur materiasque vitiat, ips item cornibus et vitibus infestus. Extat apud eundem Diogenianum.

Index Adagiorum