II. 10. Malum Hercules. xxx

Μῆλον Ἡρακλῆς, id est Malum Hercules. Dici conveniet, ubi quis munuscula quantumvis pusilla boni consulit. Apollodorus apud Zenodotum in libris De diis prodidit apud Athenienses Herculi Alexicaco, hoc est depulsori malorum, peculiare quoddam victimae genus immolari solere. Cum enim evenisset aliquando, ut bos, quem erant mactaturi, profugisset, malo arrepto subditisque ceu crurum vice quatuor ramis, additis item cornuum loco duobus, bovis imaginem quandam repraesentarunt atque id ridiculum simulachrum vice bovis immolarunt Herculi, quae quidem res in vulgi fabulam abiit. Idem est cum eo, quod ante retulimus, Μήλιος Ἡρακλῆς, id est Pomaceus Hercules, nisi quod unius voculae commutatione nonnihil immutatus est et usus proverbii ; nam illud de contempto dicitur, hoc de boni consulente.

Index Adagiorum