II. 10. Multi mannii Ariciae. xxiv

Mannius apud Festum Pompeium Dianae Aricinae lucum, qui et ipse Aricinus dictus est, consecrasse legitur. Ex hoc Mannio Aricio, viro laudatissimo, quam plurimi extiterunt viri item clarissimi eodem nomine, ut hinc natum proverbium Multos Ariciae Mannios esse. Sed longe dissentit Asinius Capito existimans proverbium convenire in deformes. Verum hic locus apud Festum ita mendis corruptus est, ut nihil certi possit elici praeter haec, quae retuli.

Index Adagiorum