II. 10. Multa noris opportet, quibus deum fallas. xxiii

Πολλά κεν εἰδείης, οἷς τὸν θεὸν ἐξαπατήσαις, id est

Multa scienda, deo quibus ipsi imponere possis.

Ubi quis fucum facere conatur ei, cui difficile sit dare verba propter astutiam singularem. Ab oraculo natum adagium. Sententiam aliter extulit Pindarus in Pythiis hymno tertio de Apolline loquens : Ψευδέων οὐχ ἅπτεται, κλέπτει τέ μιν οὐ θεὸς οὐ βροτὸς ἔργοις οὔτε βουλαῖς, id est Mendaciis non utitur ; fallit autem illum non deus, non homo, nec factis neque consiliis.

Index Adagiorum