II. 10. Mulierum exitia. xxii

Γυναικῶν ὄλεθροι, id est Mulierum exitia. De his, qui funditus ac miserabiliter pereunt. Mulieres enim omnium fere calamitatum auctores fuisse viris dicuntur. Testis Pandora Hesiodia, testis bellum Trojanum, testis Hercules a Dejanira extinctus, testis Danaidum fabula, testis Lemniarum mulierum historia, testis Cleopatra, testis Eva, prorsus infamis apud omneis Christianos. Quanquam haec magis conveniebat stultitiae virorum adscribere, qui tantum indulgeant mulierculis, ut velut amentes amore in quodvis malum sequantur, cum par fuerit, ut illis moderantibus mulier natura stultior simul et imbecillior minus desiperet. Quod enim animus est corpori, id virum oportebat esse mulieri. Verum quemadmodum vulgus sua vitia corpori imputat, cum ab animo proficiscantur, et stulti principes insanissimos bellorum tumultus imputant populo, quorum ipsi sunt auctores, ita viri rejiciunt in feminas, si quid ipsi deliraverint.

Index Adagiorum