II. 10. Militavit cum Erasinade. xx

Ἐστρατήγησε μετ᾿ Ἐρασινάδου, id est Militavit cum Erasinade. Vulgo per jocum dicebatur de his, quibus res undiquaque male procederent. Erasinades dux quidam Arginusam obsederat ; infeliciter autem pugnatum est ad internitionem extinctis cum aliis quotquot resistebant, inter quos erant Thrasyllus et Pericles, tum ipso duce. Hujus Erasinadae malis et illud accessit, quod accusatus est, quod pecunias Hellesponticas furatus esset. Huiusmodi ferme Suidas.

Index Adagiorum