I. 2. Cupidinum crumena porri folio vincta est. xcii

Πράσου φύλλῳ τὸ τῶν ἐρώντων δέδεται βαλάντιον, id est Porri folio amorum vincta est crumena. Refertur eodem in loco quem modo citavimus, sed praestat ipsius verba subscribere : Ὅ δ᾿ ἄν τις μάλιστα θαυμάσειεν, φειδωλὸς ἀνὴρ καὶ μικρολόγος ἐμπεσὼν εἰς ἔρωτα καθάπερ εἰς πῦρ σίδηρος ἀνεθεὶς καὶ μαλαχθεὶς ἁπαλὸς καὶ ὑγρὸς καὶ ἡδίων, ὥστε τουτὶ τὸ παιζόμενον μὴ πάνυ φαίνεσθαι γελοῖον ὅτι πράσου φύλλῳ τὸ τῶν ἐρώτων δέδεται βαλάντιον. Ἐλέχθη δὲ καὶ ὅτι τῷ μεθύειν τὸ ἐρᾶν ὅμοιόν ἐστι· ποιεῖ γὰρ θερμοὺς καὶ ἱλαροὺς καὶ διακεχυμένους, id est Quodque vel maxime miretur aliquis, vir parcus et sordidus simul ac in amorem inciderit, non aliter quam igni impositum ferrum fit mollior ac tener, lentus ac suavior, ut non usquequaque deridiculum videatur illud, quod joco populari dicitur : cupidinum crumenas porri folio vinctas esse. Dictum est autem ob eam causam, quod amor adsimilis sit ebrietati. Reddit enim calidos et hilares et effusos. Plutarchus itaque sentire videtur proverbium alludere ad porri naturam, cujus vis est calefacere, ciere urinam, irritare venerem, movere menses et alvum inflare, quemadmodum docet Dioscorides libro II. Suidas ostendit hoc adagium dictum de iis, qui per amorem immoderatos faciunt sumptus luxuque indulgent, quemadmodum solent in comoediis amantes. Plutarchus in libello, quem inscripsit Ἐρωτικόν, hoc quoque inter caeteras cupidinis sive amoris laudes commemorat, quod e sordido splendidum, e parco liberalem, e tristi civilem, e timido audacem reddit hominem. Proinde cupidinis loculi porri folio vincti dicuntur, quod facile solvantur vel quod admodum fragile sit porri folium vel quod hujus genuina vis solvere corpus ac movere.

Index Adagiorum