II. 10. Multa in bellis inania. xix

Πολλὰ κενὰ τοῦ πολέμου, id est Multa belli inania. De inani suspicione aut pavore sine causa oborto, quem Graeci πανικόν vocant. Paroemiam hinc manasse putant, quod hujusmodi panici terrores plerumque solent in bellis accidere vel quod Lacedaemonii fundis quibusdam et nervis crepitantibus uti consueverint ad terrorem incutiendum hosti. Polybius apud Suidam : Cum luna defectum passa esset temporibus Persei Macedonum regis, vulgo rumor increbuit regis interitum significari, eaque res pariter et Romanis addidit animos et Macedones consternavit. Deinde subnectens adagium Οὕτως, inquit, ἀληθές ἐστι τὸ περιφερόμενον, ὅτι πολλὰ κενὰ τοῦ πολέμου, id est Itaque verum est, quod vulgo circumfertur, multa esse inania belli. M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro quinto : Interim scis esse quaedam πανικά, dici item τινὰ κενὰ τοῦ πολέμου rumore adventus nostri. Plutarchus in commentario Περὶ τοῦ ἀκούειν : Ὡς γὰρ πολέμου, καὶ ἀκροάσεως πολλὰ τὰ κενά ἐστιν, id est Ut enim belli, sic et auditionis multa inania sunt. Respexit huc Q. Curtius libro tertio : Fama bella stare et eum, qui recedat, fugere credi. Ac rursum libro quinto : Ac fama maximum utique in bello momentum. Item libro octavo : Fama enim bella constant, et saepe etiam quod falso creditum est, veri vicem obtinuit. Sed apertius libro septimo : Ea res, sicuti pleraque belli vana et inania, barbaros ad deditionem traxit.

Index Adagiorum