II. 10Magnetum mala.xvii
Μαγνήτον κακά, id est Magnetum mala. De malis ingentibus dictum videtur aut iis, quae in auctores suos recidunt. Cum Termeriis enim malis Magnetum mala conjunguntur, in his verbis, quae citra auctoris nomen referuntur apud Suidam : Κἂν τὰ Μαγνήτων κακά, κἂν τὸ Τερμέριον, κἂν πᾶσαν ἁπλῶς ἐπιφθέγξωμαι τὴν τραγῳδίαν, [Lex.] id est Nec si Magnetum mala nec si Termerium nec si totam in summa tragoediam eloquar. Quanquam in Suida legendum suspicor τὰ Τερμερίων, [Lex.] id est mala Termeriorum , de quibus alias nobis dictum est. Sumptum apparet ab historia, quae de Magnetibus afflictis meminerit, in quae feruntur incidisse violato numine quopiam. Strabo Geographiae libro decimoquarto Magnetas commemorat olim opibus florentes a Treribus gente Cimmerica funditus fuisse sublatos, anno deinde proximo a Milesiis locum fuisse occupatum, subindicans proverbium ex Archilocho sumptum esse, qui meminerit de Magnetum malis. [Geogr.]