II. 10. Quasi locum in balneis. xv

Proverbii speciem habet, quod est apud Tertullianum libro adversus Marcionem tertio : Sed quia prior eis venit et prior virtutum documenta signavit, idcirco quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit. Conveniet uti, ubi non ex merito datur locus, sed ex vetustate. Qui quidem ordo servatur et hodie inter monachos et canonicos atque item theologos, nimirum ad excludendam contentionem de dignitate. Apud priscos unusquisque ex annorum numero aestimabatur. Juvenalis : Atque uni cedit Homero / Propter mille annos. Et Horatius stomachatur in eos, qui redeunt ad fastos et virtutem aestimant annis. Non abhorret ab hoc, quod hodie vulgo jactatur apud nostrates, sumptum ex lege molitoria : Qui primus venerit, primus molet.

Index Adagiorum