II. 10. Meliacum navigium. xii

Τὸ Μηλιακὸν πλοῖον, id est Meliacum navigium. In futilem et rimarum, ut ait Terentius, plenum, hac atque illac perfluentem dictitatum videtur. Paroemiam ad historiam quampiam referunt. Ea sic habet : Aristoteles quidam Meliacus deducendae coloniae praefectus, cum multi detrectantes navigationem varia causarentur et alii dicerent uxores suas adversa valetudine teneri, alii naveis suas perstillare, atque his praetextibus domi manerent, ille indignatus imprecatus est illis, ut nunquam haberent naves integras et semper sub uxorum imperio viverent. Unde quadraturum videtur, ubi quis causas fingit, quo suffugiat officium. Est autem Melia Cariae civitas auctore Stephano. Suidas indicat et arboris genus esse meliam proferens exemplum ex Avibus Aristophanis  :

Ἑζόμενος μελίας ἐπὶ φυλλοκόμου,

id est

In melia residens frondosa.

Et fortassis hujus arboris materia inutilis est ad fabricam navigiorum. Verum ut vera sit fabula de populo Meliaco, certe allusum est ad arborem.

Index Adagiorum