I. 2. Jucundissima navigatio juxta terram. xci

Navigatio iuxta terram

ambulatio juxta mare

Plutarchus primo Symposiacôn libro veluti vulgo jactatum citat : πλοῦς μὲν ὁ παρὰ γῆν, περίπατος δὲ ὁ παρὰ θάλατταν ἥδιστος, id est Navigatio juxta terram, rursum ambulatio, quae fit juxta mare, jucundissima est. Recte torquebitur ad eam sententiam, ut dicamus ita demum esse jucundissimum ununquodque, si diversi generis admixtu temperatum adhibeatur, veluti si in lusibus nonnihil eruditionis aspergas, rursum in studiis aliquid ludicrum admisceas. Simillimum est huic, quod ex Philoxeno poeta citat idem in commentario, quem inscripsit Quomodo sint audiendi poetae : Τῶν κρεῶν τὰ μὴ κρέα ἥδιστά ἐστι καὶ τῶν ἰχθύων οἱ μὴ ἰχθύες, id est Ex carnibus, quae carnes non sunt suavissimae, item ex piscibus, qui non sunt pisces. Itidem philosophia admixta poematis magis delectat et poesis admixta philosophiae magis capit animum.

Index Adagiorum