II. 10Mens non inest centauris.viii
Νοῦς οὐκ ἔνι Κενταύροισιν, id est Mens non inest centauris. In vaecordes et stultos dicebatur et qui conarentur quod effici non posset. Nota est Centaurorum fabula. Adagium a Diogeniano refertur, isque convenire putat in contentiosos et alieni appetentes, propterea quod Centauris exitium attulerit rerum alienarum appetentia. [Paroem.] Haud scio an huc respexerit Plato poeta apud Athenaeum libro decimo :
[Deipn., X, *] id estὙμῖν γὰρ οὐδείς, καθάπερ ἡ παροιμία,
Ἐν τῷ καπήλῳ νοῦς ἐνεῖναί μοι δοκεῖ,
Loquitur de mulieribus vinosis. Aristophanes in Equitibus : Νοῦς οὐκ ἔνι ταῖς κόμαις, [Eq.] id est Mens non inest comis. Comas dixit pro Centauris, alludens interim ad studium alendi equos, qui jubas habent.Mens nulla vobis, sicut habet proverbium,
Cauponi inest mens, ut quidem visum est mihi.