II. 10. Modio demetiar. vii

Μεδίμν᾿ ἀπομετρῶ, id est modio demetiar. Proverbialis hyperbole ingens et cumulatum sperantis emolumentum, in magna siquidem rerum exuberantia non heminis neque congiis sed modio metimur. Integre sic reddit Suidas :

Μεδίμνῳ ἀπομετρῶ παρὰ τοῦ πατρὸς ἀργύριον,

id est

Modio paternam metiar pecuniam.

Tametsi sunt qui negent idem esse Latinis modium et Graecis μέδιμνον.

Index Adagiorum