II. 10. Abominandus scarabeus. v

Μύση κανθαρίς, id est abominanda cantharis. De contemptissimo vilissimoque homunculo dicebatur. Cantharides vermiculi sunt letali veneno. Quanquam hoc loco magis convenit, ut sit diminutivum a cantharo scarabeo, quasi dicas scarabeolus. In sacris quoque literis vermis abiit in proverbium contemptus. Quod genus est illud in psalmis mysticis : Ego autem sum vermis et non homo ; pro quo nonnulli vertunt scarabeum. Item illud Esaiae : Noli timere, vermis Jacob, interprete Hieronymo. Apud Suidam legitur μυσὶ κανθαρίς, id est muribus cantharis, quod quid sibi velit nescio, suspicor mendum in scripto esse. Si legamus μύση, sonat abominanda, si Μυσή, sonat Mysiam cantharidem. Mysos autem olim fuisse contemptui docuimus alias. Hoc commentum mihi maxime probatur.

Index Adagiorum