I. 2. Ad consilium ne accesseris ante quam voceris. xc

Consilium ne adeas invoca Μὴ πρότερον εἰς βουλὴν παρέλθῃς, πρὶν ἂν κληθείης, id est Ad consilium ne accesseris prius quam voceris. Haec sententia, quae nunc nomine Catonis celebratur, proverbialis fuisse videtur vel Plutarcho teste, cujus haec verba sunt libro Συμποσιακῶν primo : Ἄτοπος μὲν οὖν, ἔφη, καὶ παροιμιώδης, Μενέλαος, εἴ γε σύμβουλος ἐγένετο μὴ παρακεκλημένος, id est Ridiculus igitur, inquit, et proverbio obnoxius Menelaus, siquidem consultor factus est non accersitus. Nisi quis mavult haec ad illam referre paroemiam :

Ἄκλητοι δειλοὶ ἀγαθῶν ἐπὶ δαῖτας ἰόνται.

Quod alias referemus.

Index Adagiorum