I. 1Res est in cardine.xix
Huic non omnino diversum est illud : Res est in cardine, quod Servius proverbium esse admonuit enarrans illud Maronis : Haud tanto cessabit cardine rerum [Aen., I, 672], putatque perinde valere, quasi dicas Res est in articulo. M. Tullius In eo cardo rei vertitur dixit pro eo, quod est : ex hoc tota res pendet. Quintilianus libro decimo : Nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur. [Inst., 12, 8, 2] Idem libro quinto : Nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse vestis ; si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si victus fuerit, etiam in sequentibus ruit. [Inst., 5, 12, 3] Sumptum ab ostiis, quae cardinibus sustinentur volvunturque.