II. 9Nauphracton tueri.xcviii
Ναύφρακτον βλέπεις. Nauphracton Graece classis est ad bellum instructa. Solent autem in triremibus magna quaedam inesse foramina oculorum instar, per quae remos inserunt. Unde velut aenigmatice dictum Classis more intueris de his, qui latis ac praegrandibus aut torvis et minacibus oculis quempiam aspicerent. Aristophanes ἐν Ἀχαρνεῦσι
[Ach.] id estΠρὸς τῶν θεῶν, ἄνθρωπε, ναύφρακτον βλέπεις,
Fortassis et hinc proverbii jocus est natus, quod Athenienses aliquoties feliciter navali pugna rem gesserint, velut apud Artemisium et Salaminem, unde sublati animi. Unde videtur dictum in turgidos et arrogantes.Homo, per deos quiddam obtuere classicum.