II. 9. Nephalium sacrum. xcvi

Νηφάλιος θυσία, id est Nephalium sacrificium. De convivio abstemio non inepte dicetur aut de convivio vehementer frugali sobrioque. Apud Athenienses hoc genus sacrificii exhibebatur Mnemosynae, Aurorae, Soli, Lunae, Nymphis, Veneri et Uraniae. Nam in eo non libabatur vinum, sed aqua melle diluta. Haec ferme Suidas. Meminit et Julius Pollux libro sexto, capite tertio, addens νηφαλεύειν idem esse quod νηφάλια θύειν. Hoc sacrificii genus ἄοινον dicebant, quemadmodum caetera, in quibus vinum adhibebatur, οἰνόσπονδα vocabant. Seleucus apud Athenaeum libro secundo negat apud veteres fuisse morem, ut vini copia aut aliud quidlibet deliciarum inferretur in sacrificia. Cum enim sacrificia deorum gratia peragerentur, unde et θοίνας et θαλίας ac μέθας appellabant, θοίνας quod deorum gratia vino uterentur, θαλίας, quod deorum gratia vescerentur convenirentque, μέθας vero, quod, ut indicavit Aristoteles, μετὰ τὸ θύειν, id est post sacrificium, vino uterentur, non conveniebat illic ventris negotium agere. Ibidem Epicharmus his verbis notat mores collapsos : Ἐκ μὲν θυσίας θοίνη, ἐκ δὲ θοίνης πόσις ἐγένετο, ἐκ δὲ πόσιος κῶμος, ἐκ κώμου δ᾿ ἐγένετο θυανία, ἐκ θυανίας δίκη, ἐκ δὲ καταδίκης πέδαι καὶ σφάκελος καὶ ζημία, id est Ex sacrificio epulum, ex epulis facta est potatio, ex potatione comessatio, ex comessatione facta est subatio sive ludus, ex subatione seu ludo lis, ex condemnatione compedes, sphacelus et mulcta. Quanquam hic locus mihi non caret suspitione mendae ; videtur enim deesse particula ἐκ δίκης καταδίκη. Non dissidet ab illo, quod alio posuimus loco, Caninum prandium.

Index Adagiorum