II. 9. Ne tria quidem Stesichori nosti. xciv

Οὐδὲ τὰ τρία Στησιχόρου γινώσκεις, id est Ne tria quidem Stesichori nosti. De vehementer indocto et imperito dici solitum. Adagium sumptum hinc existimant, quod pleraque Stesichori poemata epodica sunt, quae tribus constant, στροφῇ, ἀντιστρόφῷ καὶ ἐπῳδῷ. Strophe est prima series variis metrorum generibus incedens, antistrophus est iteratus per eadem ferme genera recursus, epodus est diversi carminis accentio. His et alii tragici poetae nonnunquam utuntur, potissimum in choris.

Index Adagiorum