II. 9. Neque cum malis neque sine malis. xcii

Aristophanes apud Suidam in Lysistrata :

Κἄστ᾿ ἐκεῖνο τοὖπος ὀρθῶς κοὐ κακῶς εἰρημένον·

Οὔτε σὺν πανωλέθροισιν οὔτ᾿ ἄνευ πανωλέθρων,

id est

Illud haud male, immo recte proditum est proverbium,

Nec simul cum pestibus nec rursus absque pestibus.

De uxoribus dictum, cum quibus incommode sane vivitur ; sed nec citra has constant familiae. Simile illi, quod est in Epigrammatis :

Nec tecum possum vivere nec sine te,

et quod alibi retulimus : Ἀναγκαῖα κακά. Citantur eodem loco versus et hi  :

Κακὸν γυναῖκες, ἀλλ᾿ ὅμως, ὦ δημόται,

Οὐκ᾿ ἔστιν εὑρεῖν οἰκίαν ἄνευ κακοῦ,

id est

Malum quidem uxor, attamen, cives, sine hoc

Nulli licet parare familiam malo.

Notum est illud Catonis, quod cum uxoribus incommode vivitur, at sine illis omnino non vivitur.

Index Adagiorum