Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 189

I. 2Ignavi vertitur color.lxxxix

Τοῦ κακοῦ τρέπεται χρώς, id est Ignavi vertitur color. Plutarchus in causis naturalibus, problemate quam ob rem polypus colorem mutet, hoc tanquam proverbio jactatum adducit. Διὸ καὶ λέλεκται τοῦ μὲν κακοῦ τρέπεται χρώς, id est, Ignavi vertitur color. Nam id accidit in metu, ut vultus exalbescat, maxime timidis, videlicet sanguine ad vitalia refugiente. Plusculum accedit veneris, si ad animum transferatur, veluti si dicas philosophum nihil omnino formidare eorum, quae vulgus horret : Τοῦ μὲν γάρ τε κακοῦ τρέπεται χρώς, id est Vertitur ignavi sane color. Porro proverbium natum est ex Homericae Iliados Ν. Carmen sic habet :

Τοῦ μὲν γάρ τε κακοῦ τρέπεται χρὼς ἄλλυδις ἄλλῃ,

Οὐδὲ οἱ ἀτρέμας ἧσθαι ἐρητύετ᾿ ἐν φρεσὶ θυμός,

Ἀλλὰ μετοκλάζει καὶ ἐπ᾿ ἀμφοτέρους πόδας ἵζει,

Ἐν δέ τε οἱ κραδίη μεγάλα στέρνοισι πατάσσει

Κῆρας οἰομένῳ, πάταγος δέ τε γίγνετ᾿ ὀδόντων·

Τοῦ δ᾿ ἀγαθοῦ οὔτ᾿ ἂρ τρέπεται χρὼς οὔτε τι λὶην

Ταρβεῖ,

[Il., XIII, 278] id est

Vertitur ignavi color, evariatque subinde,

Nec mens certa manet, verum huc illucque vacillat,

Ac migrans e corde pedes in utrosque residit.

Palpitat et valide cor ei praecordia subter

Fata putanti animo, occipiunt quoque stridere dentes ;

Contra forti, nec variat color at neque valde

Horrescit.