II. 9Nihil differs a Chaerephonte.lxxxix
Οὐδὲν διοίσεις Χαιρεφῶντος τὴν φύσιν, id est
In macilentum pallidumque dicebatur. Chaerephon enim tragoediarum scriptor fuit ; is Heraclidarum res prosecutus est. Quoniam autem nocturnis lucubrationibus erat majorem in modum extenuates confectusque, vulgari joco taxatus est, quin etiam Noctuae cognomen additum. Aristophanes in Nebulis :Nihil ore quicquam a Chaerephonte discrepas.
[Nub.] id estΟὐδὲν διοίσεις Χαιρεφῶντος τῇ φύσει,
Allusit idem in Pluto :Nihil figura a Chaerephonte differes.
[Plut.] id estΟὐδὲν διοίσοντ᾿ ἀντικρὺς
Τῶν Ἡρακλειδῶν οὐδ᾿ ὁτιοῦν τῶν Παμφίλου,
Pamphilus enim in Stoa depinxerat Heraclidas supplices Atheniensibus, ad quos metu Eurysthei confugerant. Hos igitur vocat Heraclidas Pamphili.Ne tantulum quidem
Ab Heraclidis differentem Pamphili.