II. 9. Ni purges et molas, non comedes. lxxxviii

Ἂν μὴ καθάρῃς καὶ ἀλέσῃς, οὐ μὴ φάγῃς,

id est

Nisi et repurges et molas, haud unquam edes.

Id est : Non continget tibi victus, nisi tuam item industriam adjunxeris. Ceres, cum ostenderet usum frumenti Triptolemo, ita dixisse fertur. Videtur esse senarius e poeta quopiam usurpatus, sed depravatus. Constabit, si legas κἀλέσῂς. Potest transferri longius : Non proderit tibi ingenii felicitas, nisi exercueris : inutilis erit principum favor, nisi te gesseris, ut oportet ; nihil conducet, quod doctum praeceptorem nactus es, ni vigilaveris. Refertur a Diogeniano.

Index Adagiorum