II. 9. Nunc illa advenit Datidis cantilena. lxxx

Νῦν τοῦτ᾿ ἐκεῖν᾿ ἥκει τὸ Δάτιδος μέλος, id est

Nunc id, quod aiunt, Datidis adest cantio.

Dicebatur, ubi quid laetum ac festivum accidisset. Datis quispiam erat Persarum satrapes excellens in rei bellicae gloria. Is Graece loqui conatus consuevit dicere : Ἥδομαι καὶ εὐφραίνομαι καὶ χαίρομαι, id est Delector, gaudeo, laetor. Ea cum saepius ac male Graece pronuntiaret, res in vulgi jocum abiit. Auctor Suidas. Extat autem apud Aristophanem in Pace :

Νῦν τοῦτ᾿ ἐκεῖν᾿ ἥκει τὸ Δάτιδος μέλος,

Ὃ δεφόμενος ποτ᾿ ᾖδε τῆς μεσημβρίας·

Ὡς ἥδομαι καὶ τέρπομαι καὶ χαίρομαι,

id est

Adest, ut aiunt, cantilena Datidis,

Quod mastrupans is cecinit in meridie :

Ut laetor, ut delector utque gaudeo.

Interpres addit Datismum usurpari pro barbarismo, eo quod χαίρομαι dixerit pro χαίρω, secutus vocum consonantiam, quemadmodum apud nos ridetur qui dixit corpus meus et domus tuus. Nam χαίρομαι Graecis non dicitur. Miror autem, cur interpres huic velut affine subjunxerit :

Ἄμας ἀπῄτουν, οἱ δ᾿ ἀπηρνοῦντο σκάφας.

Ex quo conjectura sumi potest, hoc proverbium natum ex inscitia linguae, quae non raro praebet hujusmodi risus materiam, dum Germani gestiunt loqui Gallice aut Galli Germanice. Idem accidit in surdastris.

Index Adagiorum