I. 2. Et meum telum cuspidem habet acuminatam. lxxxviii

Ipsissimam proverbii speciem habet, quod scriptum est apud Homerum Iliadis Υ sub Hectoris persona :

Ἐπεὶ ἦ καὶ ἐμὸν βέλος ὀξὺ πάροιθεν,

id est

Telum quando meum quoque cuspide acuta est.

Recte utemur, quoties fatebimur nos inferiores quidem esse, verum non deesse tamen, quo queamus nocere. Cui simile Virgilianum illud :

Et nostro sequitur de vulnere sanguis.

Item illud apud Ovidium :

Et mihi sunt vires, et mea tela nocent.

Index Adagiorum