II. 9. Nudo mandas excubias. lxxvi

Γυμνῷ φυλακὴν ἐπιτάττεις, id est Nudo custodiam mandas. Quoties negotii quippiam mandatur ei, cui deest praestandi facultas obeundaeque provinciae propter inopiam neutiquam idoneus est. Neque enim nudus commode potest excubias agere propter rigorem nocturni frigoris, neque ad pugnam est idoneus inermis. Refertur a Zenodoto. Quo longius deflectetur, hoc erit proverbialius : Injungis, ut aliquid in hunc poetam scribam ; verum juxta vetus proverbium γυμνῷ τὴν φυλακὴν ἐπιτάττεις. Neque enim est quo meum interim ocium alam. Hesychius non nihil dissidet ab his, quae a Suida Zenodotoque traduntur, licet is locus apud hunc depravatus habeatur in aeditione Aldina. Caeterum conjicio sensum hunc esse, proverbium dici solere, ubi quid mandatur his, quibus nihil opus est, propterea quod vel injussi cogantur id facere, ni fallor, ob id, quod nudis nihil est, quod egeat asservatore.

Index Adagiorum