II. 9. Nucleum amisi, reliquit pignori putamina. lxxv

Plautus in Captivi duo :

Nucleum amisi, reliquit pignori putamina.

Verba sunt Hegionis, ubi rescivisset sibi impositum esse et herum amissum pro servo, servum pro domino retentum. Is enim, ex quo fructus expectabatur, aufugerat eo relicto, ex quo nihil emolumenti poterat capi. Allegoria per se liquet.

Index Adagiorum