II. 9. Nullius indigens deus. lxxiv

Ἀνενδεὴς ὁ θεός, id est Nullius egens deus. Admonet paroemia nullum esse mortalium tam absolutum, in quo non aliquid desideretur, unum esse deum undequaque perfectum. Dici potest et in divites aut plurimis praeditos naturae pariter ac fortunae commoditatibus, tanquam dei cujuspiam similes, ut quibus omnia suppetant, quaecumque videntur ad perfectam felicitatem pertinere.

Index Adagiorum