II. 9. Simul et dictum et factum. lxxii

Ἅμ᾿ ἔπος, ἅμ᾿ ἔργον, id est Simul dictum, simul et factum. Ubi quis citra moram id re praestat, quod verbis pollicetur. Latini cum dicunt pro eo, quod est statim postea quam dixeris. Et Vergilius : Et dicto citius tumida aequora placat. Sumptum apparet ex Homero, apud quem hoc carmen est Iliados Τ :

Αὐτικ᾿ ἔπειθ᾿ ἅμα μῦθος ἔην, τετέλεστο δὲ ἔργον,

id est

Mox simul ac dictum est verbum, res ipsa peracta est.

Idem Graecis dicitur unica voce αὐτοβοεί, quod a militari clamore translatum videtur, quo nonnunquam funditur hostis, priusquam ad manus fuerit ventum. Sic usus Thucydides. Theopompus usus est pro κατὰ κράτος, id est vi ac virtute, non ex insidiis. Quisquis enim insidias molitur hosti, silet ; qui fidit viribus suis, cum clamore irruit in hostem. Quidam putat dictum a bubus, ut deductum videatur ab arantibus, qui cum pollicentur se eodem die, id est αὐτῆμαρ, aliquid operis absoluturos, dicere solent αὐτοβοεί, hoc est priusquam disjungam boves. Transfertur ad cujuslibet actionis celeritatem, ut perinde valeat atque παραχρῆμα, αὐτόθεν.

Index Adagiorum