II. 9Phormionis thori.lxvi
Στιβάδες Φορμίωνος, id est Thori Phormionis. De stratis sordidis ac frugalibus minimeque delicatis, qualia sunt cubilia militaria et quale sibi apud Homerum parat Ulysses ex arborum congestis frondibus ac ramis humi substratis. Refertur a Suida. [Lex.] Phormio dux quispiam militum fuit, in perferendis militiae incommodis notae, sicut conjicio, patientiae. Poterit et longius deflecti ad quamvis tractationem duriusculam. Extat in Pace Aristophanis :
[Pax] Id est Utinam mihi contingat videre hunc diem. Multas enim sustinui tum molestias tum culcitras, quas sortitus est Phormio. Versus sunt chorici, eoque prosa vertimus.Εἰ γάρ μοι γένοιτ᾿ ἰδεῖν ταύτην ἡμέραν ποτέ.
Πολλὰ γὰρ ἠνεσχόμην
Πράγματά τε καὶ στιβάδας, ἃς ἔλαχε Φορμίων.