II. 9. Odit cane pejus et angue. lxiii

Proverbiali figura dictum est et illud ab Horatio :

Alter Mileti textam cane pejus et angue

Vitabit chlamydem.

Sentit autem, ut opinor, de cane rabiente. Quod si longius etiam traducatur, magis erit proverbiale, ut Hic totus lucris addictus est, literas, quas amavit aliquando, nunc, quod aiunt, vitat cane pejus et angue, vel Hic se totum adulatoribus permittit, amicos, a quibus verum audiat, vitat cane pejus et angue. Idem Horatius in Odis : Cur olivum / Sanguine viperino / Cautius vitat ? Plautus item in Mercatore :

Nempe ruri uxor est tua, quam dudum dixeras

Te odisse aeque atque angues.

Index Adagiorum