Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 1860

II. 9.Omnia bonos viros decent.lx

Ἅπαντα τοῖς καλοῖσιν ἀνδράσιν πρέπει, id est

Bonos probosque cuncta perdecent viros.

Habet hoc improbitas, ut si quis illaudatus recte faciat dicatve, tamen nescio quo pacto non adsit decorum illud ; contra veram virtutem decus quoddam comitatur, ut quicquid vir bonus agat, id decorum esse videatur. Tametsi potest et hic accipi sensus : Cuncta formosos viros decent, quod formae gratia commendat et dicentem et canentem et quidvis agentem. Id erit venustius, si huc deflectas, ut dicas in bonam partem accipi laudarique quicquid dixerint fecerintque gratiosi apud principes, adeo ut quod huic capitale sit futurum, illi laudem etiam pariat. Refertur a Diogeniano. [Paroem.]