II. 9. Totus echinus asper. lix

Ἅπας ἐχῖνος τραχύς, id est Totus echinus asper. In morosos et injucundis moribus quadrat. Echinus piscis et item erinacius undique spinis obseptus est, ut nusquam impune possis attingere. Est et hominum hujusmodi genus, cum quibus nulla ratione possis agere citra litem. Aristophanes in Pace :

Οὐδέποτ᾿ ἂν θείης λεῖον τὸν τραχὺν ἐχῖνον,

id est

Ex scabro in levem nunquam vertetur echinus.

Index Adagiorum