II. 9. Omnia sapientibus facilia. lvi

Ἅπαντα τοῖς σοφοῖσιν εὔκολα, id est

Facilia cuncta sunt viris sapientibus.

Nihil est tam arduum, quod prudenti consilio non facile conficiatur, aut nihil tam acerbum, quod sapiens non aequo animo facileque ferat ratione cuncta leniente. Si addas verbum, constabit senarius : Ἔστιν δ᾿ ἅπαντα. Refertur a Zenodoto.

Index Adagiorum