II. 9. Oblivionis campus. lv

Λήθης πεδίον, id est Lethes campus. Dicetur vel de vehementer obliviosis vel de rebus commenticiis ac frivolis, quae nusquam sint. Aristophanes : Τίς εἰς τὸ Λήθης πεδίον; id est Quis in Lethes campum ? Vulgus enim nugas esse credit, quae de inferis tradunt poetae. Et, ut Juvenalis inquit, Stygio nigras in gurgite ramas / Nec pueri credunt.

Index Adagiorum