II. 9. Haesitantia cantoris tussis. xlv

Ἀπορία ψάλτου βήξ, id est Haesitantia cantoris tussis. Suidas adagium neotericum esse monet. Dictum videtur, quoties non suppetit quod dicamus idque velut aliud agentes dissimulamus, velut apud Platonem Aristophanes, ne diceret in convivio, singultum fingit. Sumptum apparet a cantoribus, qui cum haerent in cantione, tussim stimulant, ut hac videatur interrupta cantilena, non inscitia. Confine puto illi, quod alias dictum est : Tussis pro crepitu.

Index Adagiorum