II. 9. Psecas aut ros. xliv

Ψεκὰς ἢ δρόσος, id est Psecas aut ros. In crebrius expuentes dictitabatur. Ψεκὰς enim aspersio illa ac velut irroratio vocatur, quoties minutissimis guttulis irrigamur, ut pluvia rori simillima. Primitus autem per lusum dictum est in Antimachum lyricum poetam, quod subinde expuens eos quibuscum loquebatur conspergeret. Idem cognominis datum fuit et Olympico cuidam, quem nonulli putant tulisse legem, ne quem nominatim taxarent poetae atque ita factum, ut multo quam prius pauciores accederent ad certamen et qui prodibant laudarent, non carperent. Unde hujusmodi delinimenta ψεκὰς appellata videntur. Vocantur enim psecades ancillae, quae delicatarum matronarum capillos medicato fuco conspergunt. Adagium refertur a Diogeniano. M. Tullius in Epistolis ad Atticum consputare dixit pro conviciis levioribus aspergere, nimirum ad hoc alludens adagium.

Index Adagiorum