I. 2. Devotionis templum. lxxxiv

Ἀρᾶς ἱερόν, id est Execrationis templum. In eos dicebatur, qui crebris execrationibus uti consueverunt. Qui mos nunc vulgo plerisque plurimum improbandus, ut nihil dicant, nisi diras admisceant devotiones et imprecamina vel ipso horrenda auditu. Erant autem antiquitus etiam publicae quaedam detestationes, velut apud Athenienses in eum, qui viam non monstrasset erranti  ; in quarum locum Christianis successit ea, quam vocant excommunicationem. Item devotiones hostium, quarum meminit Macrobius et Horatius in Odis.

Diris agam vos, dira deprecatio

Nulla expiatur victima.

Hesychius indicat templum execrationis fuisse Athenis, cujus meminerit Aristophanes in Horis ; dici porro de gravi calamitate. Alibi, ni fallor, nobis dictum est de execrationibus tragicis, quas Diogenes philosophus jocabatur sibi occurrisse, quod viveret ἀνέστιος, ἄπολις, ἄπατρις, ἀχρήματος, ἄστατος καὶ ἐφημερόβιος, id est carens domo, civitate, patria, pecunia, nullam habens certam sedem, et in diem vivens. Proverbium refertur a Diogeniano.

Index Adagiorum