II. 9. Rhadamanthi jusjurandum. xxxi

Ῥαδαμάνθυος ὅρκος, id est Rhadamanthi jusjurandum, dicebatur quod verissimum quidem esset, caeterum nullum deum ascisceret. Socrates per canem et anserem jurare consuevit, ne quem deorum citaret, sive quod non crederet ullos esse deos, sive quod non arbitraretur esse boni viri deos suorum negotiorum testes accersere. Hoc autem jurisjurandi genus ad Rhadamantum referebant. Notavit adagium Aristides rhetor in Pericle, cum ait : Ὥσπερ ἂν εἰ λέγοις τὸν Ῥαδάμανθυν ἐθίζειν τοὺς ἀνθρώπους ἐπιορκεῖν, ᾧ τοσοῦτον περιῆν εὐσεβείας καὶ δικαιοσύνης, ὥστε καὶ τελευτήσας τοῖς ἐκεῖσε ἀφικνομένοις δικάζειν δοκεῖ, id est Perinde quasi dicas Rhadamanthum mortales in consuetudinem adduxisse pejerandi, qui usqueadeo pietate justitiaque praecelluerit ut etiam vita defunctus iis qui illuc appellunt judex esse credatur. Pythagorici per quaternionem jurare solent, quem τετρακτύν appellant :

Οὐ μὰ τὸν ἁμετέρᾳ ψυχᾷ παραδόντα τετρακτύν,

id est

Non per eum, a quo animae est datus ille quaternio nostrae.

Existimant enim hunc numerum usqueadeo ad animae perfectionem pertinere, ut eum in arcanis venerentur. Auctor Macrobius primo Commentario in Somnium Scipionis. Pythagoras in Carminibus aureis quaternionem sacrum animae fontem vocat. Graeci per caput alterius jurare consueverunt. Juvenalis : Graecis nondum jurare paratis / Per caput alterius. Vergilius : Per caput hoc juro.

Index Adagiorum