II. 9. Rhadamantheum judicium. xxx

Ῥαδαμάνθυος κρίσις, id est Rhadamanthi judicium. De incorrupte judicantibus. Rhadamanthus enim manium judex neque muneribus neque gratia deflectitur, quo minus severe judicet. Accommodari poterit ad mortis necessitatem maximis pariter ac minimis ex aequo communem juxta illud Aeschyli apud Aristophanem in Ranis :

Μόνος θεῶν γὰρ Θάνατος οὐ δώρων ἐρᾷ,

id est

Una e deis Mors ulla captat munera.

Item Horatius :

Pallida mors aequo pulsat pede pauperem tabernas

Regumque turreis.

Idem alibi :

Non si trecenis quotquot eunt dies,

Amice, places illachrymabilem

Plutona tauris.

Item Pindarus in Nemeis : Ἀλλὰ κοινὸν γὰρ ἔρχεται κῦμ᾿ Ἀΐδαο, πέσε δὲ ἀδόκητον καὶ δοκέοντα, id est Fluctus enim Orci communiter accidit obruitque tum opinantem tum inopinum, hoc est et juvenem et senem aut pariter et nobilem et obscurum. Bifariam enim interpretantur ἀδόκητον καὶ δοκέοντα. Item in Olympiacis : Βουλαῖς ἐν ὀρθαῖς Ῥαδαμάνθυος κρίσις, id est Rectis Rhadamanthi decretis. Item alibi demonstrans unum Rhadamantum nec assentari cuipiam nec quicquam ad gratiam facere : Ὁ δὲ Ῥαδάμανθυς εὖ πέπραγμεν, ὅτι φρενῶν ἔλαχε καρπὸν ἀμώμητον οὐδ᾿ ἀπάταισι θυμὸν τέρπεται ἔνδοθεν, id est Fortunatus Rhadamanthus, qui fructum judicii sortitus est inculpatum neque imposturis intus in animo delectatur. Usurpat et Plato libro De Legibus XII.

Index Adagiorum