I. 2. Excubias agere in Naupacto. lxxxiii

Φρουρῆσαι ἐν Ναυπάκτῳ, id est Excubare Naupacti. Achivi capta Naupacto, Pausaniam excubiis, custodiaeque praefectum interfecerunt, auctore Theopompo. Unde res in jocum vulgi videtur abiisse adversus eos, qui pereunt ignavia sua aut qui munus odiosum ac plenum discriminis administrant. Refertur a Zenodoto. Suidas effert ad hunc modum Φρουρήσεις ἐν Ναυπάκτῳ, id est Excubabis Naupacti. Is adfert et aliam adagionis originem. Cum iis, qui Naupactum praesidio tuebantur, perpusillum salarii dependeretur atque illi plurima quae ad rem pertinebant, emerent, militari joco jactatum est, ut apparet, in eos qui frustra sudarent, quos sua spes frustraretur. Naupactus autem, Aetoliae civitas, quam tum Philippus obtinebat, a compingendis navibus dicta, quod illic Heraclidae primum navim extruxerint.

Index Adagiorum