II. 9. Inertium chorus. xxviii

Ἀργούντων χορός, id est Feriatorum chorus. De coetu lascivientium dicebatur. Otium enim ad omnem nequitiam impellit, praecipue juventam. Confine est illi, quod alias dictum est : inertibus semper feriae.

Index Adagiorum