II. 9. Servus cum sis, comam geris. xxi

Δοῦλος ὢν κόμην ἔχεις, id est Servus cum sis, comam habes. De eo, qui praeter decorum quippiam faceret, veluti si quis humili conditione patriciorum cultum imitaretur. Apud Lacedaemonios enim ingenui comam alebant. Adagium refertur quidem a Suida, caeterum extat apud Aristophanem in Avibus :

Ἔπειτα δῆτα δοῦλος ὢν κόμην ἔχεις;

id est

Ac deinde, servus cum sies, portas comam ?

Index Adagiorum