I. 2. Ex umbra in solem. lxxxii

Ex umbra in solem educere est rem prius abditam et otiosam in publicum et in communem vitae usum deducere. Translatum ab athletis, quibus mos solis et pulveris patientia confirmare corporis robur. Delicatorum autem est in umbra latitare. Venustius fiet, si ad animi rem torqueatur, veluti si quis dicat, philosophiam a Socrate ex umbra in solem esse productam. Exempla passim apud scriptores obvia.

Index Adagiorum