II. 9. Sarpedonium litus. xix

Σαρπηδονία ἀκτή, id est Sarpedonium litus. De re turbulenta recte dixeris sive de vehementer clamosis et obstreperis. Est enim hujusmodi litus quoddam Thraciae Neptuno sacrum, quod asssiduis fluctibus tunditur. Est et aliud ejusdem modi nominis in Cilicia, rursum aliud juxta Oceanum, ubi Gorgonibus sedes esse ferunt.

Index Adagiorum